monumenta.ch > Lucanus > sectio 94 > sectio 23 > sectio 45 > sectio 388 > uldLIP7.244 > 25 > bnf10315.25 > sectio 188 > sectio 621 > sectio 155 > sectio 81 > sectio 3 > sectio 377 > sectio 438 > sectio 364 > sectio 702 > sectio 405 > csg863.252 > sectio 342 > bnf10315.16 > sectio 635 > sectio 720 > sectio 653 > sectio 377 > V. DE LOCIS CIRCA HIERVSALEM ET ECCLESIA IN VALLE IOSAPHAT.
Beda, Liber de locis sanctis, IIII. DE SVDARIO CAPITIS DOMINI ET DE ALIO MAIORE LINTEO A SANCTA MARIA CONFECTO. <<<     >>> VI. DE MONTE OLIVETI ET LOCIS SANCTIS IN EO.

Beda Venerabilis, de locis sanctis, V. DE LOCIS CIRCA HIERVSALEM ET ECCLESIA IN VALLE IOSAPHAT.

1 Circa Hierosolimam aspera ac montuosa cernuntur loca.
2 Hinc quoque septemtrionem uersus usque ad Arimathiam terra petrosa et aspera per interualla monstratur, ualles quoque spinosae usque ad Thamnicam regionem patentes.
3 Ad Caesaream uero Palaestinae ab Helia quamuis aliqua repperiantur angusta et breuia aspera loca, praecipue tamen planities camporum interpositis oliuetis.
4 Distant autem LXXV milibus passuum.
5 Longitudo uero terrae repromissionis a Dan usque Bersabee tenditur spatio CLXV milium, ab Ioppe usque Bethleem XLVI milibus.
6 Iuxta murum templi uel Hierusalem ab oriente Gehennon occurrit, quae est uallis Iosaphat a septemtrionali plaga in austrum porrecta, per quam torrens Cedron, si quando pluuiarum aquam reccipit, decurrit.
7 Haec uallis et parua campi planities inrigua et nemorosa plenaque deliciis locum in se quondam Baalim sacrum habuit.
8 In hac turris est regis Iosaphat, sepulchrum eius continens, cuius ad dexteram de rupe montis Oliueti excisa et separata domus duo cauata habet sepulchra, hoc est Symeonis senis et Ioseph sanctae Mariae sponsi.
9 In eadem ualle sanctae Mariae rotunda est ecclesia, lapideo tabulato discreta, cuius in superioribus quattuor altaria, in inferioribus unum habetur in orientali plaga, et ad eius dexteram monumentum uacuum, in quo sancta Maria aliquandiu pausasse dicitur, sed a quo uel quando sit ablata, nescitur.
10 Hanc intrantes uident ad dexteram insertam parieti petram, in qua Dominus nocte, qua tradebatur, orauit, uestigiis genuum quasi cera molli inpressis.
Beda Venerabilis HOME

bnf12277.57 bsb47272.14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik